2 John

Usque adeo ad sanctam feminam scribit, ut eamdem dominam non dubitet litteris appellare, ejusdemque filiis testimonium, quod ambulent in veritate, perhibet. Scripturus contra haereticos qui a veritate exciderunt, dicit omnium qui veritatem noverunt, unam esse dilectionem in sanctos ut similitudine catholicorum ab haereticorum deterreat societate. Omnes enim fideles in una veritate consentiunt, haeretici in erroribus se invicem impugnant. . Quasi dicat: Quod tenetis, tenete. Nihil aliud ab haereticis recipite, quia in his quae habetis gaudeo; nihil aliud ad salutem vobis superaddi expeto. Cum ergo gaudeam de vestro bono principio, ne me faciatis dolere defectu vestro, quia ut sollicitus custos, omnia quae circa vos fiunt cognosco. Positus est Adam in paradiso, ut operaretur et custodiret illud. Operatio, effectus provectionem: custodia, perfectionis ipsius statum atque constantiam designat. . etc. Istis talibus ne consentiatis, sed potius attendite qualiter sitis perfecte instructi ad fidem et constantiam. id est verum Deum plena cum jucunditate capiatis, perseverando in doctrina vobis tradita, et non consentiendo eorum errori. Si quis separat se a divina doctrina, ut extra rectam fidem conversationemque mandatorum Dei sit, separat se a Deo ne habeat Deum. Per actualem et contemplativam vitam fit alicujus Deus ei manifestando qui est Creator omnium. Manet in evangelica doctrina, qui secundum eam sapit et agit; separat se ab illa is qui aliter sapit et agit. Quia signum videtur consensus erroris, hoc enim dicimus amicis quorum opera nobis placent, et vos si forte decepti non essetis, alii tamen per talem vestram familiaritatem possent decipi, qui crederent illos placere vobis, et sic crederent illis. . Intelligite hanc admonitionem vobis fore perutilem, quia ad confirmationem illius, decrevi etiam venire ad vos, nec tamen ex toto interim potui silere. Sicut adversariis veritatis prohibet dicere: Ave, ita econtra electos ex persona electorum salutat.
Copyright information for VulgGlossa